OCREA

OCREA
I.
OCREA
Carum inventum, Plin. l. 7. c. 56. genus calcei militaris, admodum antiquum et iam Heroibus, qui ante Homeri tempora vixerunt, usitatum. Unde toties Graecos ἐυχνημίδων, i. e. bene ocreatorum, elogiô insignit; per Synecdochen partis, bene armatos illos indigitans. Erant autem Ocreae hae ex candido slanno, ἑανοῦ καςιτέροιο, et circa talos aut malleolos pedum ornamenta quaedam habuêre ex argento vel auro, eidem Poetae, quod pedum tegerent malleolos, ἐπισφύρια dicta. Ita enim is Il. ψ. v. 330. et Il. π. et. 132.
Κνημῖδας μὲν πρῶτα περὶ κνήμῃσιν ἴθηκε,
Καλὰς, ἀργυρέοισιν ἐπισφυρίοις ἀραρυῖας,
Quos tamen versus ita reddit Eobanus Hessus, Germaniae suae decus,
—— —— Tum cruribus aptat
Aere renidentes Ocreas, quas fibula loris
Arctabat niveis.
Quô pactô omnes etiam Lexicographi recentiores τὸ ἐπισφύριον, fibulam Ocrearum exponunt. Sed ut dictum, ἐπισφύρια, τῶ σφυρῶν καλύμματα, i. e. Malleolorum tegumenta, veteres Grammatici interpretantur. Vide Didymum, Hesychium, Eustathium in Hom. alios: qui proin ita etiarn patricios Romanorum calceos eodem in loco ornamentum eburneum, ad formam mediae Lunae, habuisse, quod a Philostrato ἐπισφύριον ἐλεφάντινον μηνοςιδὲς appeiletur, contendunt. Unde et in veter. Inscr. quae dedicationem statuae Regillae continet, hi calcei dicuntur πέδιλα ἀςτιρόεντα περὶ σφυρὰ, i. e. lunata pedum circa talos vincula, Alb. Rubenius de Re vestiaria l. 2. c. 4. Vossio vero e corio primo Ocreae fuerunt; postea e stanno seu ferro; si non viraque, saltem alterutra; ac dextera quidem, si cominus esset pugnandum, quia in statu tum prior est pes dexter, sinistra autem, si dimicaretur missilibus, quod cum fit, inante est pes laevus, ex Vegetio l. 1. c. 15. Vide eum de Idolol. l. 3. c. 70. Erant autem in Rep. Romana Ocreae gestamen civium primae et secundae classis, reliquarum classium civibus usu earum interdictô. Quorum enim maximus census erat, nec minor centum minis, in 80. centurias a Servio Tullô Rege digesti, illisque arma imperata sunt, Clypeus, Arginus, Lorica ex aere, Galea, Ocreae, tela, hasta et gladius. In secunda classe, cuius census intra decem milia drachmarum, usque ad minas 70. arma eadem gestare iussi sunt, nisi quod loricae illis ademptae et scuta pro clypeis data: et hi secundum in acie locum tenebant, quemadmodum priores primum tuebantur. Tertiae autem, cuius census ad 7500. drachmas non pertingebat, non loricae solum, sed et Ocreae ablatae sunt, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 8. Sinistrô tantum crure ocreati erant et Hoplomachi, Gladiatorum quoddam genus, cum quibus pugnantes Provocatores, seu alias Probactores, utroque crure Ocreas gestabant. Erant autem et hae Ocreae ex ferro, ut videre est apud Vegetium et Lipsium de Militia Rom. l. 3. dial. 7. etc. Picturam veter. Ocrearum, habes, in libello Anonymi Auctoris de Re militari ad Theodosium M. eiusque filios. C. Barth. Ad Stat. Theb. l. 10. Vide quoque infra Tubrucus Tubus; ac supra Hosa.
II.
OCREA
Umbriae oppid. excisum, cuius magna adhuc manent rudera apud Tiberim ex adverso Galesii, Ocriculo vicinum, minus 2. mili. pass. distans in Austrum vulgo Ocre.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ocrea — ( eae f, lat.) war eine metallene Beinschiene. Ocreae wurden von römischen Soldaten und Gladiatoren getragen, um im Kampf Beinverletzungen zu verhindern. Sie bedeckten den vorderen Teil des Beins und wurden mit Riemen, die durch seitlich… …   Deutsch Wikipedia

  • Ocrea — O cre*a, n. [L.] See {Ochrea}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ocrĕa — (lat.), Beinharnisch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ocrea — [äk′rē ə, ō′krē ə] n. pl. ocreae [äk′rēē΄, ō′krērē ē΄] [ModL < L, a legging, greave < Gr okris, a projection, peak, edge < IE * okri < base * ak̑ , *ok̑ , sharp > ACID] Bot. a tubelike covering around some stems, formed of the… …   English World dictionary

  • Ócrea — Conjunto de dos estípulas axilares membranosas, soldadas totalmente por ambos bordes en una pieza en forma de cucurucho alargado, y que rodea el tallo a modo de vaina. Es propia de la familia botánica de las Polygonaceae, en la cual suministra… …   Wikipedia Español

  • ocréa — (o kré a) s. f. Terme de botanique. Gaîne complète existant à la base du pétiole des polygonées et autres plantes à feuilles alternes. ÉTYMOLOGIE    Lat. ocrea, bottine …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • ocrea — ò·cre·a s.f. 1. TS arm. nelle antiche armature, schiniere, gambiera 2. TS bot. guaina erbacea o carnosa che deriva dalla fusione di due stipole e che avvolge, per un tratto variabile, l internodio del fusto o del ramo al di sopra dell inserzione… …   Dizionario italiano

  • ocrea — /ok ree euh, oh kree euh/, n., pl. ocreae /ok ree ee , oh kree ee /. Bot., Zool. a sheathing part, as a pair of stipules united about a stem. Also, ochrea. [1820 30; < L: greave, legging] * * * …   Universalium

  • ocrea — noun A sheath around a plant stem forming from the stipule of a leaf and extending above the point of insertion of the leaf …   Wiktionary

  • ocrea — Estructura en forma de copa formada por la unión de estípulas o bases foliares alrededor del tallo …   Diccionario ecologico

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”